Vespere autem sabbati, quae lucescit in primam sabbati, venit Maria Magdalene, et altera Maria videre sepulchrum.  Et ecce terraemotus factus est magnus.  Angelus enim Domini descendit de caelo: et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum: erat autem aspectus eius sicut fulgur: et vestimentum eius sicut nix. Prae timore autem eius exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui.  Respondens autem Angelus, dixit mulieribus: Nolite timere vos: scio enim, quod Iesum, qui crucifixus est, quaeritis: non est hic: surrexit enim, sicut dixit.  Venite, videte locum, ubi positus erat Dominus.  Et cito euntes dicite discipulis eius, quia surrexit: et ecce praecedit vos in Galilaeam: ibi eum videbitis.  Ecce praedixi vobis.

Mt. 28: 1-7