Tota Pulchra Es

Total pulchra es, O Maria, tota pulchra es,
Et macula non est in te.
Quam speciosa, quam suavis in deliciis
Conceptio illibata!

Chorus:

Veni, veni de Libano; veni, veni de Libano; veni, veni coronaberis.

Tu progrederis ut aurora valde rutilans,
Affers gaudia salutis.
Per te ortus est Christus Deus, sol justitiae,
O fulgida porta lucis. Chorus

Sicut lilium inter spinas: inter filias
sic tu Virgo benedicta.
Tuum refulget vestimentum ut nix candidum,
Sicut sol facies tua. Chorus

In terra nostra, vox audita, vox dulcissima:
Vox turturis, vox columbae,
Assume pennas, O Columba formosissima!
Surge, propera et veni. Chorus