1 Psalmus David.

Dominus regit me, et nihil mihi deerit :
2 in loco pascuæ, ibi me collocavit.
Super aquam refectionis educavit me ;
3 animam meam convertit.
Deduxit me super semitas justitiæ
propter nomen suum.
4 Nam etsi ambulavero in medio umbræ mortis,
non timebo mala, quoniam tu mecum es.
Virga tua, et baculus tuus,
ipsa me consolata sunt.
5 Parasti in conspectu meo mensam
adversus eos qui tribulant me ;
impinguasti in oleo caput meum :
et calix meus inebrians, quam præclarus est !
6 Et misericordia tua subsequetur me
omnibus diebus vitæ meæ ;
et ut inhabitem in domo Domini
in longitudinem dierum.

Advertisements