129:1 De profundis clamavi ad te, Domine ;

129:2 Domine, exaudi vocem meam. Fiant aures tuæ intendentes in vocem deprecationis meæ.

129:3 Si iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit ?

129:4 Quia apud te propitiatio est ; et propter legem tuam sustinui te, Domine. Sustinuit anima mea in verbo ejus :

129:5 speravit anima mea in Domino.

129:6 A custodia matutina usque ad noctem, speret Israël in Domino.

129:7 Quia apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio.

129:8 Et ipse redimet Israël ex omnibus iniquitatibus ejus.