Ex quo facta est vox salutatiónis tuæ in áuribus meis, exsultávit infans in útero meo, allelúia.

__________________________

O gloriósa vírginum,
Sublímis inter sídera,
Qui te creávit, párvulum
Lacténte nutris úbere.

Quod Heva tristis ábstulit,
Tu reddis almo gérmine:
Intrent ut astra flébiles,
Cæli reclúdis cárdines.

Tu Regis alti iánua
Et aula lucis fúlgida:
Vitam datam per Vírginem,
Gentes redémptæ, pláudite.

Iesu tibi sit glória,
Qui natus es de Vírgine,
Cum Patre, et almo Spiritu,
In sempitérna sǽcula.
Amen.

Blessed feast day!