6:1 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, * neque in ira tua corrípias me.6:2 Miserére mei, Dómine, quóniam infírmus sum: * sana me, Dómine, quóniam conturbáta sunt ossa mea.6:3 Et ánima mea turbáta est valde: * sed tu, Dómine, úsquequo?6:4 Convértere, Dómine, et éripe ánimam meam: * salvum me fac propter misericórdiam tuam.6:5 Quóniam non est in morte qui memor sit tui: * in inférno autem quis confitébitur tibi?6:6 Laborávi in gémitu meo, lavábo per síngulas noctes lectum meum: * lácrimis meis stratum meum rigábo.6:7 Turbátus est a furóre óculus meus: * inveterávi inter omnes inimícos meos.6:8 Discédite a me, omnes, qui operámini iniquitátem: * quóniam exaudívit Dóminus vocem fletus mei.6:9 Exaudívit Dóminus deprecatiónem meam, * Dóminus oratiónem meam suscépit.6:10 Erubéscant, et conturbéntur veheménter omnes inimíci mei: * convertántur et erubéscant valde velóciter.

V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto. R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.